×
Cambridge Ecce Romani Latin for the New Millennium Wheelock Disce Allen & Greenough None of the above

Brev. IV.27

(1) Tertio missus est Q. Caecilius Metellus consul. Is exercitum a prioribus ducibus corruptum ingenti severitate et moderatione correctum, cum nihil in quemquam cruentum faceret, ad disciplinam Romanam reduxit.

(2) Iugurtham variis proeliis vicit, elephantos eius occidit vel cepit, multas civitates ipsius in deditionem cepit. Et cum iam finem bello positurus esset, successum est ei a C. Mario.

(3) Is Iugurtham et Bocchum, Mauritaniae regem, qui auxilium Iugurthae ferre coeperat pariter, superavit.

(4) Aliquanta et ipse oppida Numidiae cepit belloque terminum posuit capto Jugurtha per quaestorem suum Cornelium Sullam, ingentem virum, tradente Boccho Iugurtham qui pro eo ante pugnaverat

(5) Acti sunt et duo triumphi de Iugurtha, primus per Metellum, secundus per Marium.  Ante currum tamen Marii Iugurtha cum duobus filiis ductus est catenatus et mox iussu consulis in carcere strangulatus est

Highlight:


Navigation:

Vocabulary

Discussion Questions

  • How did Quintus Caecilius Metellus reform the Roman army?
  • Who succeeded Q. Caecilius Metellus?
  • Who had begun to help Jugurtha?
  • What role did Cornelius Sulla play in bringing about an end to the war?
  • Who celebrated triumphs because of the defeat of Jugurtha?
  • How did Jugurtha meet his end?

  • Vocabulary Review

     

    Monmouth College