(1) M. Aemilio Lepido Q. Catulo consulibus, cum Sulla rem publicam
conposuisset, bella nova
exarserunt,
unum in Hispania, aliud in Pamphylia et Cilicia,
tertium in Macedonia, in Dalmatia.
(2) Nam Sertorius,
qui
partium
Marianarum fuerat, timens fortunam ceterorum, qui
interempti erant,
ad bellum
commovit Hispanias. Missi sunt contra eum duces Q. Caecilius Metellus, filius eius,
qui Iugurtham regem vicit, et L. Domitius praetor. A Sertorii duce Hirtuleio Domitius occisus est. Metellus vario
successu contra Sertorium
dimicavit.
(3)Postea,
cum
inpar pugnae solus Metellus putaretur,
Cn. Pompeius ad Hispanias missus est. Ita duobus ducibus adversis Sertorius fortuna varia saepe pugnavit.Octavo
demum anno per suos occisus est,
et finis ei bello datus per Cn. Pompeium adulescentem et Q. Metellum Pium
atque omnes prope Hispaniae in
dicionem populi Romani
redactae.
Highlight:
Navigation:
Vocabulary
Questions
Afters Sulla had "restored" the Republic, where did wars start up?
Which Roman generals was sent against Sertorius in Spain?