×
Cambridge Ecce Romani Latin for the New Millennium Wheelock Disce Allen & Greenough None of the above

Brev. VI.6

(1) Anno urbis conditae sexcentesimo septuagesimo sexto, L. Licinio Lucullo et M. Aurelio Cotta consulibus mortuus est Nicomedes, rex Bithyniae, et per testamentum populum Romanum fecit heredem.

(2) Mithridates pace rupta Bithyniam et Asiam rursus voluit invadere. Adversus eum ambo consules missi variam habuere fortunam. Cotta apud Chalcedonem victus ab eo acie, etiam intra oppidum coactus est et obsessus.

(3) Sed cum se inde Mithridates Cyzicum transtulisset, ut Cyzico capta totam Asiam invaderet, Lucullus ei, alter consul, occurrit. Ac dum Mithridates in obsidione Cyzicico commoratur, ipse eum a tergo obsedit fameque consumpsit et multis proeliis vicit, postremo Byzantium, quae nunc Constantinopolis est, fugavit.

(4) Navali quoque proelio duces eius Lucullus oppressit. Ita una hieme et aestate a Lucullo ad centum fere milia regis extincta sunt.

Highlight:


Navigation:

Vocabulary

Comprehension Questions

  • Who made Rome the heir of the kingdom of Bithynia?
  • Why did Mithridates invade Bithynia?
  • Where did Lucullus successfully beseige Mithridates?
  • Where was Mithridates eventually driven?

  • Vocabulary Review

     

    Monmouth College