×
Cambridge Ecce Romani Latin for the New Millennium Wheelock Disce Allen & Greenough None of the above

Brev. V.3

(1) Sex. Iulio Caesare et L. Marcio Philippo consulibus, sexcentesimo quinquagesimo nono anno ab urbe condita, cum prope alia omnia bella cessarent, in Italia gravissimum bellum Picentes, Marsi Pelignique moverunt qui, cum annis numerosis iam populo Romano obedirent, tum libertatem sibi aequam adserere coeperunt. 

(2) Perniciosum, admodum, hoc bellum fuit. P. Rutilius consul in eo occisus est, Caepio, nobilis, iuvenis, Porcius Cato, alius consul. Duces autem adversus Romanos Picentibus et Marsis fuerunt T. Vettius, Hierius Asinius, T. Herennius, A. Cluentius.

(3) A Romanis bene contra eos pugnatum est a C. Mario, qui sexiens consul fuerat, et a Cn. Pompeio, maxime tamen a L. Cornelio Sulla, qui inter alia egregia, ita Cluentium, hostium ducem, cum magnis copiis fudit, ut ex suis unum amitteret.

(4) Quadriennio cum gravi tamen calamitate hoc bellum tractum est. Quinto demum anno finem accepit per L. Cornelium Sullam consulem, cum antea in eodem bello ipse multa strenue, sed praetor, egisset.  

Highlight:


Navigation:

Vocabulary

Comprehension Questions

  • Who began a war against the Romans? (tribes)
  • Why did they begin this war?
  • This was a very destructive war. Who was lost on the side of the Romans?
  • What important figures in Roman history gained further military renown through their exploits in this war?

Vocabulary Review

 

Monmouth College