×
Cambridge Ecce Romani Latin for the New Millennium Wheelock Disce Allen & Greenough None of the above

Brev. V.8

(1) Sed, cum Romae mutati consules essent, Marius, Marii filius, ac Papirius Carbo consulatum accepissent, Sulla contra Marium iuniorem, dimicavit, et XV milibus eius occisis CCCC de suis perdidit

(2) Mox etiam urbem ingressus est. Marium, Marii filium, Praeneste persecutus obsedit, et ad mortem conpulit. Rursus pugnam gravissimam habuit contra Lamponium et Carinatem, duces partis Marianae, ad portam Collinam.

(3) LXX milia hostium in eo proelio contra Sullam fuisse dicuntur. XII milia se Sullae dediderunt, ceteri in acie, in castris, in fuga insatiabile ira victorum consumpti sunt.

(4) Cn. quoque Carbo, consul alter, ab Arimino ad Siciliam fugit et ibi per Cn. Pompeium interfectus est quem adulescentem Sulla atque annos unum et viginti natum cognita eius industria, exercitibus praefecerat, ut secundus a Sulla haberetur.

Highlight:


Navigation:

Vocabulary

Comprehension Questions

  • Who does Sulla fight before entering the city of Rome with his army?
  • What is the Porta Collina?
  • How many of the enemy were said to have surrendered to Sulla?
  • What happened to the soldiers who did not surrender?
  • Who is Gnaeus Pompeuy?

Vocabulary Review

 

Monmouth College