(1) Dum bellum in Numidia contra Iugurtham geritur, Romani consules M. Manlius et Q. Caepio
a Cimbris et Teutonis et Tugurinis et Ambronibus, quae erant Germanorum et Gallorum
gentes,
victi sunt
iuxta flumen Rhodanum et ingenti
internicione; etiam castra sua et magnam partem exercitus perdiderunt.
(2)Timor Romae grandis fuit, quantus vix Hannibalis tempore Punicis bellis,
ne iterum Galli Romam venirent.
(3)Ergo Marius
post victoriam Iugurthinam
secundo consul est factusbellumque ei contra Cimbros et Teutones decretum est.Tertio quoque ei et quarto
delatus estconsulatus,
quia bellum Cimbricum
protrahebatur. Sed in quarto
consulatucollegam habuit Q. Lutatium Catulum.
(4)Cum Cimbris itaque
conflixit et duobus proeliis CC milia hostium cecidit, LXXX milia cepit et ducem eorum Teutobochum, propter
quod meritum
absens quinto consul est factus.
Highlight:
Navigation:
Vocabulary
Comprehension Questions
Who were Marcus Manlius and Quintus Caepio defeated by?
When was the last time the Romans had been this worried about an enemy?
Who did the Senate order to fight against these tribes of the North?